monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 388

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 388
Nomen est, quod [quam] rem significat et per casus flecti potest; verbum est, quod aliquid significat et per tempora flecti potest; ut Cicero nomen, disputat verbum. haec abinvicem separata nonnihil quidem significare, verum tamen vel falsum dici non possunt. cum autem fuerint coniuncta, iam possunt et affirmari et negari, ut 'Cicero disputat': iam dici potest 'Cicero non disputat'. esse autem debet nominativus casus nominis et tertia verbi persona. prima persona significat aliquid, quod iam affirmari et negari possit, et in hominem tantum cadit. in ea intellegitur nomen, etiamsi non dicatur, ut 'disputo' plenum est, etiamsi non dicas 'ego'. item secunda persona et ipsa iam veritati aut falsitati obnoxia est, sed etiam ipsa in hominem cadit, et ei nec recte dicimus 'disputas', qui nec audire nec intellegere quod dicitur potest. ergo et hoc cum dicatur sine nomine, tamen ibi nomen intellegitur. aliter figurate utimur sive prima sive secunda persona, ut aut loquentem eum inducas, qui loqui non potest, aut ad eum convertamus orationem, qui neque audire neque intellegere potest.